Curiositas (> cūriōsus ~ cura) est ingenium cum cogitatione investigatoria sicut exploratio et doctrina arte coniuncta, quae per observationem in hominibus aliisque animalibus manifesta est.[1][2] Cum omnibus evolutionis humanae aspectibus consociatur, in qua ratio discendi desideriique scientiae sollertiaeque accipiendae deducitur.[3]
Vocabulum curiositas adhiberi potest ad mores vel animi motus curiositatis significandos de cupiditate scientiae nuntiorumque adquirendorum. Curiositas ut mores animique motus per millennia vis agens putatur, non solum evolutionis humanae, sed innovationum in scientia, lingua, industria, negotii, omnibus quidem rebus culturae humanae.[4]
Nonnullae theoriae scientificae curiositatem explicare conantur, praecipue inter quas theoria impigritatis curiositatis (de incertitudine deminuenda), theoria excitationis optimae (de excitatione augenda), et theoria neurobiologiae (de praemiis in tractibus mesolimbicis dopamino sensis amplificandis).
Erro Curiosity Administrationis Nationalis Aeronauticae et Spatialis Laboratorii Scientifici Martiani, qui Martem planetam die 6 Augusti 2012 attigit, ex nomine Anglico pro curiositate appellabatur quod Clara Ma, discipula in Sunflower Elementary School Lenexae Kansiae, in certamine inter discipulos proposuit.[5]