Dantes Alagherius

Wikidata Dantes Alagherius
Res apud Vicidata repertae:
Dantes Alagherius: imago
Dantes Alagherius: imago
Nativitas: 1265; Florentia
Obitus: 14 Septembris 1321; Ravenna
Patria: Respublica Florentina
Nomen nativum: Durante di Alighiero degli Alighieri

Familia

Genitores: Alighiero di Bellincione; Bella degli Abati
Coniunx: Gemma Donati
Proles: Jacopo Alighieri, Pietro Alighieri, Antonia Alighieri
Familia: Alighieri

Memoria

Sepultura: Dante Alighieri's tomb, Quadrarco di Braccioforte, Quadrarco di Braccioforte
Dantes Alagherius ab Andrea del Castagno circa annum 1450 pictus.
Insigne gentilicium Aligerorum familiae.

Dantes Aligherius[1][2] aliter Alagherius[3] sive Alagherii[4] (Italiane Dante Alighieri, Florentiae anno 1265 natus, die 14 Septembris 1321 exsul Ravennae mortuus) fuit scriptor, poeta, philosophus aevi mediaevalis exeuntis.

Dantes, "summus poëta"[5] (il sommo poeta seu simplicius il poeta) ab Italicis appellatus, pater Italiae ac Linguae Italicae ab eruditis putatur, maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Etiam poeta Dulcis Novi Stili (Italiane Dolce Stil Novo) fuit.

  1. "Dantes Aligherius": ita in cenotaphio (vide imaginem nostram) et apud scriptores saepissime
  2. "Dantis Alligherii" (cas. gen.) in titulo libri: Carolus Witte, ed., Dantis Alligherii Divina Comoedia hexametris Latinis reddita ab abbate dalla Piazza. Lipsiae: Ioan. Ambros. Barth, 1848 (Textus apud Google Books)
  3. "Dantes Alagherius": Liber manu scriptus a. 1378 (vide hic). "Their surname was originally Alagherius or Alaghieri" (vide p. 286 apud Google Books)
  4. "Dantes Alagherii": sic in textu epistularum, vide e.g. hic.
  5. "Summus poëta" Latine: ita Homerus, Ennius, alii, sed et Dantes apud nonnullos (vide p. 624 ad versum 10 apud Google Books) (vide p. 5 apud Google Books).

Developed by StudentB