Deismus (a deo) est positio theologica et philosophica quae reiectas ut fons scientiae religiosae revelationem et auctoritatem coniungit cum conclusione rationem et observationem mundi naturalis ad exsistentiam unius creatoris universi determinandam satis esse.
Deismus eruditos Aetate Illuminationis movit—praecipue in Britanniarum Regno, Francia, Germania, et Civitatibus Foederatis—qui, Christiani educati omnes, crediderunt in unum Deum, sed reicere coeperunt religionem ordinatam et notiones sicut Trinitas, biblica erroris immunitas, et supernaturalis eventuum sicut miracula interpretatio.[6] Inter philosophos ab eius notionibus motos fuerunt duces rerum novarum Americanae et Francicae.[7]