Democratia[1] (-ae, fem.) (Graece: δημοκρατία, ex δῆμος 'populus' + κρατία 'imperium'[2]) est modus reipublicae regendae vel forma administrationis quo potestas gubernandi ex populo nascitur, aut recto referendo (democratia recta) aut per legatos a populo electos (democratia repraesentativa).[3] Nomen factum est medio saeculo quinto a.C.n. ad significanda systemata politica quae tum in aliquibus civitatibus Graecis exstabant, insigniter Athenis post tumultum popularem anno 508 a.C.n.[4] Quamquam nulla definitio democratiae ab omnibus accipitur,[5] aequalitas libertasque ut graves democratiae proprietates ex antiquo tempore agnoscuntur.[6] Haec principia poscunt omnes cives esse aequales ante legem et eis aeque esse aditus ad potestatem. Exempli gratia, in democratia repraesentativa, omne suffragium pondus idem habet, nullae angustiae pertinere possunt ad quemvis qui fieri legatus vult, et libertas civium a iuribus legitimis confirmatur quae ipsa a constitutione usitate proteguntur.[7][8]
Hoc est principium democratiae: "Quod omnes tangit, ab omnibus comprobetur."