Dikarya


   
Synonyma
Carpomycetaceae Bessey (1907)
Neomycota Caval.-Sm. (1998)

Dikarya sunt Fungorum subregnum, inter quod sunt phyla Ascomycota et Basidiomycota, quorum ambo dikaryonta plerumque generant, filamentosa vel unicellularia fortasse sunt, sed semper flagellis carent. Dikarya sunt plurimi ex fungis "altioribus fungis" appellatis, sed etiam multas comprehendunt species anamorphicas, quae olim, in litteris historicis, mucores appellarentur (Hibbett, James, et Vilgalys 2007). In phylogenetica, haec duo phyla intra se constanter coniunguntur (Lutzoni et al. 2004; James et al. 2006). Thomas Cavalier-Smith in commentario anno 1998 divulgato hunc gregem Neomycota appellavit.


Developed by StudentB