Diplomatia[1] (de verbo Graeco diploma 'bipartito plicata') est ars gestorum inter legatos gregum civitatumve conloquiorum. Vox usitate spectat ad diplomatiam inter civitates, administrationem necessitudinum inter gentes per deprecationem legatorum mercede conductorum de rebus pacis, belli, commercii, oeconomiae, et culturae. Foedera inter civitates a legatis plerumque componuntur antequam homines politicae periti ea confirmant.
In Graecia antiqua, diploma fuit charta, usitate bipartito plicata, quae confectionem cursus studii confirmavit. Tempore Imperii Romani, verbum diplomatis spectavit ad publicas peregrinationis chartas, sicut syngraphas et alias facultates eundi in viis imperialibus datas, duplices metallicas signa impressa ferentis laminas. Deinde significatio extensa est ad alia documenta includenda, sicut foedera cum tribubus externis. Saeculo duodevicensimo, populi Franciae gregem virorum publicorum ad legationes externas adsignatorum appellaverunt corps diplomatique 'corpus diplomaticum'. Sensu haud sollemni more, diplomatia est usus dexteritatis ad commodum rationis capiendum, vel invenire mutuo iucunda quaestionis communis responsa.