East 17 (Latine "Oriens 17") est grex puerilis Anglicus musicae popularis, ab Antonio Mortimer, Briano Harvey, Iohanne Hendy, et Terentio Coldwell anno 1991 constitutus. Anno 2020 ex Coldwell, Roberto Craig, et Iosepho Livermore constabat. Homines gregis saepe mutati sunt, solo superstite Coldwell.
Hic grex 18 singulos in 20 summos, quattuor alba in 10 summa edidit, gratiamque fere maximam gregum puerilium Britannicorum per primos et medios annos 1990 sibi conciliavit. Famam quidem iuvit diariorum vulgarium studium tamquam in 'pueros malos', minime aequos aemulis lautioribus Take That. Musicae vero colebant genus commixtum ex populari et hiphop, ut in carminibus "House of Love" ("Domus Amoris") et "Let It Rain" ("Pluat") audire est.
East 17 plus 18 milies mille alba per orbem terrarum vendidit, confirmatque Industria Phonographica Britannica (BPI) 1.8 milies mille alba et 2.6 milies mille singulos in Regno Britanniarum vendidisse.[1] Gratissimum gregis carmen, "Stay Another Day" ("Mane Diem"), anno 1994 fuit primum Nativatis.
Robertus Craig cum Artful Dodger quoque olim lusit.[2]