Vexillum ecclesiae | |
---|---|
Indicia fundamentalia | |
Caput: | Franciscus Papa |
Membra: | 1.285.000.000 (AP 2017) |
Presbyteri: | 408.000 (AP 2009) |
Religiosi: | 815.237 (AP 2008) |
Inscriptio cursualis: | Via della Conciliazione 54 SCV-00120 Città del Vaticano |
Pagina interretialis: | www.vatican.va |
Ecclesia Catholica, saepe Ecclesia Catholica Romana appellata, ut a congregationibus distinguatur quae quamvis primatum papae reicientes se catholicas nominent, est maxima Christianorum ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 285 000 000[1] Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America Australi inveniuntur.
Ecclesia Catholica viginti tris ecclesias particolares? (sui iuris) cum ritu proprio complectitur, inter eas Ecclesiam Latinam sive occidentalem numero maximam et Ecclesias Catholicas Orientales. Ecclesiae Catholicae cum ecclesiis Anglicanis, Orthodoxis Orientalibus, et Orthodoxis omnia septem sacramenta communia sunt sacramento ordinis in gradus episcopi, sacerdotis, et diaconi redacti incluso (ordinem autem, et eius dependes sacramenta, pro Anglicanis invalida est).[2] Nota discernens est approbatio primatus papae super universam ecclesiam.