Familia
Memoria
Elizabeth II[1][2] (Elizabeth Alexandra Maria Windsor, nata Mayfair in regione urbana Londinii die 21 Aprilis 1926; mortua apud Castellum Balmorale in Praefectura Aberdonensi die 8 Septembris 2022[3]) fuit monarcha constitutionalis quindecim civitatum suorum iurum regnorum Consortionis Populorum appellatarum, caput Consortionis Populorum, ac caput civitatis Provinciarum Coronae Britannicae.[4][5]
Ad regnum anno 1952 accedens, facta est Consortionis Populorum Princeps et regina regnans septem liberarum Consortionis Populorum civitatum: Britanniarum Regni, Canadae, Australiae, Novae Zelandiae, Unionis Africae Australis, Dominionis Pakistaniae, et Dominionis Taprobanes. Inter 1956 et 1992 numerus suorum regnorum variabatur cum territoria libertatem capesserent et quaedam regna reipublicae facta essent. Demum, cum civitatibus quattuor supradictis, Elizabeth est Regina Iamaicae, Barbatae, Insularum Bahamensium, Granatae, Papuae Novae Guineae, Insularum Salomonis, Tuvalu, Sanctae Luciae, Sancti Vincentii et Granatinarum, Belizae, Antiquae et Barbudae, et Sancti Christophori et Nevis. Eius regnum, annorum 71 et dierum 214, erat primum a regno monarchae Britannici longissime regnante. Sui iubilaeum adamantini anno 2012 iubilaeumque platini anno 2022 celebrabantur.
Elizabeth, Londinii nata, domi secreto educata est. Pater regnum excepit Georgius VI anno 1936, Eduardo VIII fratre se regno abdicante. Ea ad rempublicam per secundum bellum mundanum accessit, cum in Auxiliary Territorial Service? mereret. Anno 1947, Principi Philippo, Duci Edinburgi, nupsit, cui quattuor liberos peperit: Carolum, Annam, Andream, Eduardum. Eius ritus impositionis diadematis anno 1953 factus est, primus televisione emissus.
Inter eius multas salutationes historicas et congressiones sunt salutatio civitatis ad Rempublicam Hibernicam salutationesque mutuae ad et a tribus papis Catholicis Romanis. Intra Regnum Britanniarum, ea maiores observavit mutationes constitutionales, inter quas Conventus Nationalis Cambriae apertus et Parlamentum Scoticum apertum.[6] Inter tempora sibi magni momenti fuerunt ortus et nuptiae liberorum, ortus nepotum et neptium, inauguratio Principis Walliae, et celebratio festorum dierum argenteorum et festorum dierum aureorum annis 1977 et 2002 habitorum. Atque celebratio festorum dierum adamantinum et festorum dierum platinorum annis 2012 et 2022 habitorum.
Maiores vitae reginae res gestae societatem comprehendunt Regni Britanniarum et Consortionis Populorum in nonnullis bellis, inter quae Tumultus in Hibernia Septentrionali, Bellum Coreanum, Bellum Falklandense, atque bella cum Iraquia et Afgania.[7] Fuerunt tempora magni doloris proprii, inter quae praematurus patris obitus; caedes Domini Mountbatten, patrui Principis Philippi; dissolutio matrimoniorum liberorum 1992 (anno quem ipsa Latine annum horribilem appellavit); mors anno 1997 nurus Dianae, Principissae Cambriae; mortesque matris et sororis anno 2002. Ea iniquum familiae regalis iudicium ex prelo humili aliquando accepit, etiam adeo opiniones respublicanas, ambo in Britanniarum Regno et in aliis civitatibus Consortionis Populorum, sed populi favorem continenter conservat.
Multis in linguis sunt tituli eius auctoritate proclamata; Latine sic dicuntur: Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Omnium Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor. Ceterum autem Ecclesiae Anglicanae quoque praesedit.