Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Esonia seu Esonis[1] seu Insula Hokkaidoënsis[2] (Iaponice 北海道, Hokkaidō, olim 蝦夷, Ezo) est una ex principibus Iaponiae insulis atque in septentrione situm. Sex milliones incolarum ibi vivunt et caput Sapporum est. Esonia pars Iaponiae ante undeviginti saeculum nondum erat.
Mons summus 2290 m est.
Praecipua apud flumina in Esonia Flumen Ishikariense[3] (Iaponice 石狩川), secundum Iaponicum flumen propter suae pelvis hydrographicae extensionem,[4] est; praeter Flumen Teshioënse[5] (天塩川) et Flumen Tokachiense[6] (十勝川).[7]
Naves ab Esonia ad Honsuam, insulam maximam Iaponiae, navigant, et cuniculus ferriviarius Seikan (青函) dictus ambas insulas coniungit.
Hiemes in insula Esoniae valde frigidi sunt, quamquam mare moderat.
Praeter Iaponos quos insula incolunt, alius est populus indigenae Ainu.
Esonia Freto Tsugaruensi (vel Sangarico) a Honsua separata est, freto Laperousii a Sachalina et freto Kunashirico ab insulis Curilensibus.