Ethica normativa est philosophiae pars moralis, quae hanc proponit quaestionem: Quae sunt praecepta ethica omnibus observanda? Quae praecepta etiam normae appellantur. Theoriis ethicis certae normae et dignationes morales semper creantur, declarantur, defenduntur. In aestimandis autem theoriis cogitationes in primis ad actum vel actionem diriguntur, parumque ad actorem eiusque bonitatem aut malitiam, excepta tamen ethica virtutis. Sed hoc proprium est ethicae normativae, praecepta dare ad dirigendas vias et rationes hominibus utilia. Itaque eas tractat res, quas credere debemus rectas aut pravas esse, cum in ethica descriptiva eae tractentur res, quas rectas aut pravas esse re vera credimus. Ethica normativa etiam differt a metaëthica, in qua moralium propositionum natura tractatur, et ab ethica practica, quae praecepta normativa ad usum convertit.
Ethica normativa in partes tres dividi solet, quae sunt consequentialismus, deontologia, ethica virtutis. Consequentialismus recentissimus est, antiquissima autem doctrina in ingenii virtutibus posita.