Etrusci

Terrae Etruscorum cum maioribus urbibus eorum

Etrusci vel Tusci (Etrusce: antīquitus Ràsenna (𐌀𐌍𐌍𐌄𐌔𐌀𐌓), quae deinceps facta est Raśna (𐌀𐌍𐌑𐌀𐌓) vel Rasna (𐌀𐌍𐌔𐌀𐌓); Graece: Τυρσηνοί, Tursenoi) populus antiquus Italicus, incolens eam regionem, cui nomen suum Etrurias dederunt, quae Tuscia quoque appellata est vel hodie Tuscania, attingens Umbriam, et terras usque ad Tiberim flumen et ad septentrionalem Latium continens. Quaedam oppida porro inventa sunt in Campania et in valle Padana a saeculo 8 a.C.n.


Developed by StudentB