Europa | |
Area | 10 180 000 km2 |
Numerus incolarum | 738 200 000 (2010) |
Spissitudo incolarum | 72.5/km2 |
Nomen incolarum | Europaeus
|
Zona temporalis | UTC ad UTC+6 |
Dominium interretiale | .eu (Unio Europaea) |
Europa,[1] notio ex aevo classico superstes, est continens quae occidentalissimam Eurasiae regionem comprehendit. Plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis montium Uralium et Caucasi (sive Kuma-Manyč depressione), Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant.[2] Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto viisque aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue graphicum physicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest. Andreas Kaplan definit Europam continentem plurimas culturas diversas coniungentem minimum inter semetipsas distantes.[3]
Superficies Europaea minime proxima continentis terrae spatio est, quae 10 180 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australiae est unicae continentium maior, sed de populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.
Europa, praesertim Graecia antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus[4], quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent.[5] Per Bellum Frigidum, Europa secundum velum ferreum inter NATO in occidente et Foedus Varsoviae in oriente divisa est. Integratio Europaea conformationem consilii Europae et unionis Europaeae in Europa occidentali promovit, quorum ambo ad orientem expandebantur post casum unionis Sovieticae anno 1991.