Festum est res plerumque a commune monstrata, in quadam illius communitatis proprietate unica et in eius traditionibus nitens, saepe feriae (dies festus), mela, vel eid loci vel nationis nota.
Festa saepe certis finibus favent, praecipue in commemorationem et/aut supplicationem oblatis. Cum conviviis coniungi, oblectationemque praebere possunt, quod momentum praecipuum in communitatibus late separatis, potissimum rusticis, olim habebat, ante aevum oblectationis magnariae. Hae celebrationes gregibus religiosis, socialibus, vel geographicis vim consensionis praebebant. Festa quae res culturales vel diserte ethnicas exprimunt etiam sodales docent eorum traditiones, et societas senum loci qui fabulas et experientias partiunt modum praebet unitatis inter familias et vicinos.
Festum est res praecipua, aliquando epularum vel celebrationis vel sollemnium, saepe religiosum. Praeter autem religionem, et aliquando eruditionem vulgarem, origo festorum magni momenti in agricultura fundatur. Cibus (et ergo agricultura) est tam necessarius quam multa festa cum tempore messis consociantur. Commemoratio religiosa et supplicatio messium bonarum miscentur in rebus quae autumno fiunt, sicut Pervigilium Omnium Sanctorum in hemisphaerio septentrionali et Pascha in hemisphaerio australi.
In Graecia et Roma antiqua, festa sicut Saturnalia cum organizatione sociali, rationibus civilibus, et religione arte adiuncta sunt.[1][2][3] Temporibus autem hodiernis, festa frequentari possunt ab alienis sicut peregrinatores, ad abnormes vel historicas actiones tractis.[4]