Flumen Flavum[1] (vel Luteum[2] vel Croceum[3]; Sinice simplice 黄河, Sinice antique 黃河 Huáng Hé ; Mongolice Hatan Gol 'Flumen Regina'[4][5]) longitudine est secundum flumen in Sinis (post Flumen Yangtze) et sextum in orbe terrarum, circa 6564 km longum.[6][7] Flumen, ex Montibus Bayan Har in Provincia Qinghai in Sina occidentali ortum, ad orientem per novem provincias Sinicas transit atque in Mare Bohaiense influit. Transversa pelvis Fluminis Flavi sectio est 1900 km oriente ad occidentem et 1100 km septentrionalibus ad meridiem. Summa pelvis area est 742 443 km².
Flumen Flavum inculabulum civilizationis Sinicae appellatur, quia sua pelvis est ortus antiquarum civilizationum Sinicarum et fuit divitissima in nova historia Sinica regio, sed frequentes vastantesque inundationes, cum limus ex locis superiis adlatus alveum in cursu inferiori iterum atque iterum elevaret, aliquando supra agros circumdatos, flumini dederunt nomina 'Dolor Sinarum" et "Pestis Han Filiorum."[8]
Apud primas litteras Sinicas, Flumen Flavum He (河) simpliciter appellatur, verbum quod in sermone hodierno tantum 'flumen' significat (antiquis autem temporibus, signa 川 et 水 'flumen' significabant). Nomen Flumen Flavum (黃河) primo apparet in Liber Han (漢書 vel litteris simplicibus 汉书, Hàn Shū) per Domum Han Occidentalem (206 a.C.n.–9 p.C.n.) scriptus. Nomen Flumen Flavum perennem aquae lutulentae colorem flavum in inferiori fluminis cursu describit. Color e solo loessaceo in aqua suspenso venit.
Aliquando Flumen Flavum poetarum more "Fluxionem Lutulentam" (simplice 浊流, antique 濁流, Zhuó Liú). In Qinghai, fluminis nomen Thibetanum est "Flumen Pavonis" (Wylie 玛曲 Ma chu ; 瑪曲 maqu).