Fluxus oneris electrici

Electrona (caerulea, negativa) in crystallo metallico (rubro, positivo) fluentia, depicta secundum theoriam primitivam a Paulo Drude creatam. Campi electrici E ad sinistram causa, motus electronum est ad dextram velocitate vd, sed fluxio electrica I ad sinistram tendit.

Fluxus oneris electrici, vel etiam electricitas tantum, est motus oneris electrici propter campum electricum in medio vel spatio fluxum sinente sicut metallo. Etiam olim dicitur fluxus electricus[1], sed hodie physici fluxum oneris electrici a fluxu campi electrici distinguunt.

Fluxio electrica vel electricitatis fluxio vel oneris electrici fluxio[2] (symbolum usitatum: ) appellari potest mensura oneris electrici motús in spatio quodam sicut in filo conductore, [3] specialiter illa oneris electrici quantitas Q quae post punctum in conductore vel spatio per secundum temporis movit, id est [4]

  1. "De causis, quibus effectum sit, ut studium disciplinarum physicarum hac nostra aetate tantos fecerit progressus" (1863) ab Petrus Leonardus Ryke
  2. Fluxione utuntur Isaacus Newtonus et Godefridus Guilielmus Leibnitius ad derivativum respecto tempore denotandum in illo Calculo Infinitesimale; Vide fons Latine hic.
  3. Vocabula physicalia conductrum et filum inveniuntur in "Experimenta circa effectum conflictus electrici in acum magneticam," auctore Hans Christian Ørsted anno 1820.
  4. Vide pag. 208 in Introduction to Electrodynamics, 3rd ed., David J. Griffiths auctore, Prentice Hall, 1998. ISBN 0-13-805326-X.

Developed by StudentB