Foedus Arabicum (الجامعة العربية al-Jāmiʻa al-ʻArabiyya), plenius Foedus Civitatum Arabicarum (جامعة الدول العربية Jāmiʻat ad-Duwal al-ʻArabiyya), est regionalis civitatum Arabicarum societas in Asia Meridionali et Occidentali, Africa Septentrionali, et Africa Septentrionali et Orientali. Constituta est Cairi die 22 Martii 1945 cum sex sociis: Aegyptus, Arabia Saudiana, Iraquia, Libanus, Syria, et Transiordania (renominata Iordania post 1946). Iemenia foedus inivit die 5 Maii 1945. Foedus Arabicum nunc habet viginti duos socios. Principalis foederis causa est "facere artiores coniunctiones inter civitates socios et componere conlaborationem inter eas, tueri earum libertatem et dominatum, et communiter considerare res et negotia civitatum Arabicarum."[1]
Die 15 Octobris 2023, Foebus Arabicum cum Unione Africana impetum Israël apud Bellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023 condemnavit quod genocidium esse potest.[2]