Fons sacer

Fons Sancti Bernardi ad Stockbridge prope Edinburgum anno 1800.[1]
Fons Sanctae Brigidae, prope Buttevant Comitatus Cork in Hibernia.
Fons Sancti Inan, Irvine in Scotia (839).
Dupath Well anno 1912.[2]

Fons sacer[3] est caput aquae apud paganos itemque apud Christianos veneratum. Multi enim fontes sacri erant loci apud paganos sacri, qui deinde ad fidem Christianam conversi sunt. Fons sacer nec lacum nec flumen, sed quodlibet caput aquae saepe in finitam magnitudinem aedificatum significat, quod ad genium loci ubi invenitur haud mediocriter confert, sive quod certum nomen aut historia fabulosa cum loco consociatur, sive propter aquarum potentiam salutarem, quae ex tutelaris numinis aut sancti hominis praesentia emanare creditur, sive quod caerimonia et ritus quispiam in fonte exponuntur. Aqua in legendis Christianis, praecipue in hagiographia sanctorum Celticorum, saepe dicitur actu sancti hominis effluxisse.

In Graecia antiqua et Roma antiqua nymphaeum (a Graeco νυμφαῖον) fuit monumentum nymphis dicatum, praecipue nymphis fontium.

  1. Stoddart 1800: vol. 1, opp. p. 1.
  2. Wall 1912: 180.
  3. Ovid., Met. 5.573; Ars 3.688; Verg., Aen. 7.84.

Developed by StudentB