Cladogramma subfamiliarum formicarum
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Phylogenia subfamiliarum formicarum exstantium.[1][2]
Formica (-ae, f.) est quaelibet ex permultis speciebus insectorum socialium familiae Formicidarum et, cum vespis apibusque insectis cognatis, ordinis Hymenopterorum. Formicae se evolvebant ex maioribus vesparum similibus medio Aevo Cretaceo, abhinc annorum 110 ad 130 milliones, et se latissime variabant postquam plantae florentes ortae erant.[3] Plus quam 12 500 ex summa aestimata 22 000 specierum a zoologis descriptae sunt.[4][5][6] Earum antennis sicut cubita curva et propriá structurá sicut nodus quae tenuissimum corpus medium conformat facile agnoscuntur.
Plurimae formicarum species communiter in coloniis perennibus habitant, quae magnitudine variant inter fere quinquaginta singulos praedatorios qui in parvis foraminibus naturalibus vivunt et in coloniis bene ordinatis, quae magnas regiones occupare et ex millionibus singulorum constare possunt. Maiores coloniae plerumque in feminis sterilibus sine alis consistunt, quae "fabros," "milites," vel alios greges proprios sunt. Paene omnibus coloniis sunt nonnulli mares fertiles, fuci appellati, et una vel plures feminae fertiles, reginae appellatae. Coloniae aliquando appellantur superorganismi quia singuli ut videntur effectum habent ut una res, coniunctim laborantes ad sustinendam coloniam.[7]
Formicae colonias in paene omnibus orbis terrarum regionibus aedificant. Solae regiones formicis omnino carentes sunt Antarctica et paucae insulae inhospitales. Formicae in plurimis oecosystematibus vigent, ubi in 15–25 centesimis biomassae animalium terrestrium consistere possunt.[8] Prosperitas in permultis circumiectibus earum organizationi sociali facultatique mutandarum habitationum, adhibendarum opium, et sui defendendarum tributa est. Earum coevolutio diutina cum aliis speciebus ad coniunctiones mimeticas, commensales, parasiticas, mutuas impulit.[9]
Societatibus formicarum sunt divisio laboris, communicatio inter singulos, et potestas solvendarum difficultatum multiplicum.[10] Hae similitudines cum societatibus humanis entomologos aliosque spectatores diu excitaverunt, proque quaestione studii fuerunt. Multae culturae humanae formicis in arte coquinaria, medicina, et ritibus utuntur. Nonnullae species magni fiunt in earum persona ut procuratores biologicae pestium moderationis.[11] Earum autem facultas adhibendarum opium eas contendere cum hominibus cogere potest, quia eae messes laedere et in aedificia invadere possunt. Nonnullae species, sicut Solenopsis invicta, habentur species invasiva, quae se facile confirmant in regionibus ubi fortuito introductae sunt.[12] Saepe ad habitandum colonia cumulum[13] magnum aedificat.