Frutex (-icis, m.) est genus plantarum ab arbore distinctum per multos caules et breviorem altitudinem, plerumque sub 5–6 metra (15–20 pedes) altum. Multae plantae vel frutices vel arbores fieri possunt, secundum condiciones quas eae experiuntur. Parvi et humiles frutices sicut lavandula, vinca, et thymus, saepe suffrutices appellantur.
Regio fruticum in vivario vel horto cultorum arbustum appellatur. Frutices putati ut topiarii sint plerumque conferta habent folia multosque ramos parvos et foliosos spisse crescentes. Putatio renovationis causa, qua planta in stipitem vivum redigitur, multas species adiuvat, quae novos caules longos, aliquando "canas" appellatos, gignunt. Putatio autem exquisita alios frutices in eorum formis et proprietatibus monstrandis proficit.
Frutices in usitata hortorum cultorum consuetudine plerumque sunt plantae foliis latis praeditae, quamquam nonnulla minora Pinophyta, sicut Pinus mugo et Juniperus communis, etiam in conformatione sunt fruticosa. Frutices aut decidui aut sempervirentes esse possunt.