Gemmae sunt lapides pretiosi aut mineralia aut res petrificatae quae aptae sunt ad ornamenta sumptuosa fabricanda. Gemmae magni aestimantur propter pulchritudinem ac raritatem et perfectionem; species ergo magnopere pretium dictat gemmarum. Gemmae olim erant divisae in genera duo: lapidum pretiosorum et semipretiosorum. Pretiosi erant lapides maximae raritatis, quibus significationem religiosam tribuebant et in ornamentis ecclesiasticis collocabant.
Nunc nonnullae gemmae fabricantur in laboratorio, quae discerni ab naturalibus non possunt; sunt autem adulterinae gemmae quae e vitro picto fiant.
Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro, ac digito circumdedisse iisque coepisse anulum atque gemmas. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt, sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur.