Germania nazistica,[1] etiam Tertium Imperium appellata, fuit Germania per annos 1933–1945, cum forma rei publicae esset civitas totalitaria, ab Adolpho Hitler et Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factione Germanica temperata. Hitler, a praeside von Hindenburg ad munus Cancellarii Imperii (Theodisce Reichskanzler) die 30 Ianuarii 1933 motus, omnes suae ut solius ducis potestatis adversarios cito exstirpavit. Civitas eum ut Führer ('dux') colebat, totam auctoritatem ei concedens. Proferunt historici hypnoticum eius rhetoricae effectum in audientiis magnis, parvisque in gregibus eius oculorum: "Praeter omnes . . . Germani de Hitleri vis attrahendi 'hypnotica' loquuntur."[2] Secundum "principium ductus," edicta ipsius Führer super omnes leges supererant. Summi homines publici Hitlero deferebant eiusque rationes reipublicae gerendae efferebant; eis eutem erat aliquantum autonomiae: administratio non erat corpus compositum una agens, sed potius congeries factionum quae potestatem consequi Hitleroque blandiri semper conabantur.[3] Media Depressione Oeconomica Magna, administratio Nazistica prosperitatem refecit atque magnam operarum inopiam per pecuniam pro rebus militaribus erogatam finivit et oeconomiam mixtam consuetudinum mercatus liberi consiliique sedis imperii instituit.[4] Permulta opera publica suscepta sunt, inter quae constructio viarum Autobahn appellatarum. Prosperitas renovata administrationem populo gratissimam fecit; adversariis praeterea suppressis, imperium Hitleri maximam partem fuit tutum.
Rassismus, praecipue antisemitismus, fuit primum praeceptum societatis in Germania Nazistica. Gestapo (clandestini civitatis vigiles) et SS sub Henrico Himmler adversarios liberales, socialisticos, communisticos exstinxit, Iudaeosque vexavit et necavit. Multitudo Germana credidit populos Germanicos, etiam genus Nordicum appellatos, purissimum generis Ariani exemplum fuisse, quod ergo erat genus dominans. Educatio biologiam generis, rationem civium numeri gerendam, et habilitatem athleticam vehementius dixit. Socium esse societatis Iuvenum Hitlerianorum coactum est. Numerus mulierum in educatione postsecundaria matriculatarum magnopere defecit, et occasiones mulierum in cursu honorum imminutae sunt. Homines Nazistici, iura mulierum "opus ingenii Iudaei" appellantes, quod "liberationem ex liberatione" appellabant factitaverunt.[5] Oblectamenta et periegesis per programma Vis per Gaudium ordinatae sunt. Administratio expressiones artisticas moderata est, proprias artis formas promovens et alias deterrens vel prohibens. Nazii infamem Entartete Kunst (Artis Degeneris) exhibitionem anno 1937 produxerunt.[6] Iosephus Goebbels, Minister Propagandorum, cinemate, comitiis cumulatis?, et hypnotizante Hitleri eloquentia efficienter ad temperandam opinionem publicam usus est.[7] Anno 1936, Olympia Aestiva Tertium Imperium inter civitates vehementius monstravit.
Germania plus atque plus infense poposcit, se bellum facturum monens. Britanniarum Regnum et Francia placationem offerebant, Hitlerum ad extremum placeri sperantes.[8] Itaque Austria in dicionem Germanam anno 1938 redacta est, Sudetia per Pactionem Monaci eodem anno, reliquia quoque Czechoslovakiae anno insequente occupata. Hitler, pactione cum Iosepho Stalin facto, Poloniam invasit Septembri 1939, secundum bellum mundanum conflans. Germania, cum Italia Beniti Mussolini sociata, Franciam et plurimum Europae ante 1940 vicerat, et adeo minatus est Magnae Britanniae, solum hostem superstitem. Reich Commissariats in regiones victas saeviebant, et administratio Germana Imperium Generale appellata in Polonia instituta est. Castra carceralia, etiam anno 1933 instituta, captos publicos hostesque administrationis tenere adhibebantur. Numerus castrorum quadruplex inter 1939 et 1942 factus est, usque ad plus quam trecenta, cum servi ex omni Europa, Iudaei, capti publici, homines facinorosi, homosexuales, Zingari, morbo mentis adfecti, et alii in custodiam coniecti sunt. Apparatus qui instrumentum vexationis coepit in occidione Iudaeorum et aliorum minoritatum? in Holocaustum convertus est.
Unione Sovietica a Germania anno 1941 invasa, tempus a Tertio Imperio in proeliis Stalingradi et pugna Kurschensi, maioribus victoriis militaribus, anno 1943 descivit. Exercitus Sovieticus ingentes impetus contra Germaniam faciebant, maxima historiae proelia terrestria. Immanis omnium maiorum urbium Germanarum, astariorum ferriviarum, plantarumque petrolei verberatio ordinata anno 1944 crevit, Luftwaffe (Vim Aeream Germanam) obturans. Germaniam anno 1945 Sovietici ex oriente et Foederati ex occidente pervagati sunt. Foederati victores denazificationem, rationem reipublicae gerendae, coeperunt, et ducatum Nazisticum per accusationes belli scelerum in Iudiciis Norimbergensibus iudicavit.