Glycine max (binomen ab Elmer Drew Merrill anno 1917 statutum) est species plantarum florentium familiae Faboidearum, in Asia Occidentali genita. In taxinomia hodie valida, genus Glycine in duo subgenera dividitur, videlicet Glycine iterum et Soja (Moench). Subgenus Soja plantam excultam, G. max (L., Merrill), et incultam, G. soja (Sieb. & Zucc.), complectitur. Ambae species sunt plantae annuae.
Auctu, habitu, altitudine variari potest. Folia sunt trifoliolata, tribus foliolis per folium, et foliola sunt 6–15 cm longa et 2–7 cm lata. Cadunt folia antequam semina maturescant. Flores, parvi, inconspicuus, fertiles in se, in axilla folii feruntur, albi, rosei, vel purpurei. Fructus est legumen pilosum, quod in racemis 3–5 crescit, legumine etiam 3–8 cm longo et plerumque 2–4 semina (raro plura) 5–11 mm diametro continente.
Planta edulis solum in agris cultis, sed G. soja fera in Iaponia, Corea, Russia, Sina, et Taivania crescit. Glycine soja est soiae progenitor. Tempore praesente, subgenus Glycine consistit in saltem sedecim speciebus perennibus incultis; exempli gratia, Glycine canescens et G. tomentella (Hayata), quae in Australia et Papua Nova Guinea vigent.[1]