Helena (Euripides)

Vide etiam paginam discretivam: Helena (discretiva).
Helena a Menelao capta (e museo Lupariensi)

Helena (Graece Ἑλένη) est tragoedia quam Euripides circa annum 412 a.C.n. docuit. Ad eandem trilogiam pertinebat atque Andromeda et iam anno 411 a.C.n. Aristophanes utramque tragoediam in Thesmophoriazusis[1] parodice irridebat. Hac in tragoedia Helena minime Troiam petivit, sed in Aegypto belli tempus egit. Ut Andromeda et Ion et Iphigenia in Tauris, quae circa idem tempus scriptae sunt, Helena inter fabulas Euripideas numeratur quas critici ob multas et subitas Fortunae commutationes atque faustum exitum 'dramata mythistorica' appellare solent.

  1. Versus 855-924 Helenam imitantur.

Developed by StudentB