Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Helvetia,[1] rite Confoederatio Helvetica, ergo siglum usitatum CH, est civitas sui iuris in continente Europa ad coniunctionem Europae Occidentalis, Europae Mediae, et Europae Meridianae sita.[2][3] Cuius rectio est respublica foederalis in cantonibus viginti sex consistens, auctoritatibus foederalibus Bernae in urbe constitutis.[4] Helvetia mare non attingit, sed a Germania a septentrionibus, Francia ab occidente, Italia a meridie, denique Austria et Lichtensteno ab oriente finitur. Geographice dividitur inter Planitiem Helveticam et Alpes Helveticas et Iuram, quae regiones aream 41 285 chiliometrorum quadratorum et aream terrestrem 39 997 chiliometrorum quadratorum una habent. Quamquam alpes maiorum civitatis partem continent, homines Helvetici, 8.5 fere milliones, plerumque in planitie habitant, ubi maximae urbes locique oeconomici patent, inter quas Turicum (urbs maxima), Genava, et Basilia. In quibus urbibus sunt sedes FIFA, secunda a maxima officina Consociationis Nationum, maximum aedificium Argentariae Compositionum Internationalium, et praesidia aliarum organizationum internationalium. Principales aeroportus Helvetici in his urbibus inveniuntur.
Cantones Helveticae lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent,[5] Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Nationes Unitae participare per comitiam decrevit.