Imperium Britannicum

The Matthew, replica navis Ioannis Cabotti, per secundam navigationem ad Mundum Novum adhibitae.

Imperium Britannicum dominiones, colonias, protectoratus, mandata, et alia territoria temperata vel administrata a Britanniarum Regno comprehendit. A coloniis transmarinis et stationibus commercii a Regno Angliae saeculis sexto decimo exeunte et septimo decimo ineunte institutis exortum est. Id summa gloria fuit maximum imperium in historia notum, et plus quam singulum saeculum fuit prima potestas globalis.[1] Usque ad 1922, plus quam 458 milliones hominum in suam dicionem redegerat, quintam partem numeri civium orbis terrarum eodem tempore viventium.[2] Imperium plus quam 33 700 000 chiliometrorum quadratorum contexit, paene quartam partem terrestris Telluris areae.[3][4] Evenit ut suum legatum civile, legitimum, linguisticum, culturale longe lateque diffusum esset, quia eius coniectus trans orbem terrarum postulavit ut sol semper in saltem unum ex eius multis territoriis fulgeret. Hodie multae civitates ab Imperio Britannico olim rectae sunt partes Consortionis Populorum.

Situs regionum et provinciarum quae alio sive alio tempore sub Imperio Britannico comprehensae sunt
Tabula coloniarum Britannicarum in America Septentrionali, ca. 1763–1776.
Servi Africani in Virginia saeculo septimo decimo laborant. Tabula ab artifice ignoto picta, 1670.
Arx Sancti Georgii Madras in regione anno 1639 condita est,
Clades navium ignearum Francicarum apud Quebecum anno 1759.
Situs quattuordecim Territoriorum Britannicorum Transmarinorum hodiernorum
Situs Provinciarum Coronae Britannicae hodiernarum
  1. Ferguson, Niall (2004). Empire, The rise and demise of the British world order and the lessons for global power. Basic Books. ISBN 0465023282 .
  2. Maddison 2001:98, 242.
  3. Ferguson 2004: 15.
  4. Elkins 2005:5.

Developed by StudentB