Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Imperium Romanum (Graece Βασιλεία τῶν Ῥωμαίων) fuit res publica prisca, cuius caput Roma erat, olim maxima orbis occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebatur. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.–27 a.C.n.) redintegrata videretur, re vera autem ab uno principe solo gubernaretur.
Imperium Romanum initium cepit anno 27 a.C.n. et tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad Discrimen tertii saeculi (235–284/285), quae aetas etiam principum militum vocatur.
Continuatio huius rei publicae ad Antiquitatem posteriorem pertinet: Ab imperatoribus Diocletiano (284–305) et Constantino I (306–337) funditus reformata aetate migrationum populorum et gentium Europae, quo tempore in duas partes divisa est, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit (476), ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum mansit (vide Imperium Romanum Orientale).
Imperium in provincias divisum erat. In iis maximi momenti erant urbes imperii, quae quadam autonomia circumscripta gaudentes a civibus administrabantur et vectigalia exigebant. Quod multa munera publica ad urbes delegata erant, imperio parvus magistratuum numerus suffecit.
Mercatura, artes, cultura florebant; etsi linguae religionesque locorum permanserunt; partes imperii occidentales "latinizatae," partes orientales magis cultura Graeca imbutae sunt. Lingua Latina toto imperio publica facta est (orientalibus in partibus una cum lingua Graeca). Quod per saecula, etiam imperio dilapso, multum ad Europam formandam attulit: lingua Latina usque ad Barocum eruditorum lingua permansit; in Ecclesia Catholica Romana lingua Latina usque ad hunc diem est lingua publica; sunt linguae Romanicae, progenies linguae Latinae, sed etiam aliae linguae necnon sermo scientiarum plurima ex lingua Latina acceperunt; ius Romanum iuribus civitatum Europae plurimum attulit.