Indigenae sunt gentes, quae terris ubi antiquitus habitaverunt amissis in minorem partem maioris alicuius civitatis redactae exclusione sociali periclitantur.[1] Quae in legibus cuiusque civitatis vel inter civitates plerumque copias iurum propriorum in earum coniunctionibus historicis cum terra propria conditas habere dicuntur. In multis autem civitatibus, earum dignitates et iura humana restringuntur vel negantur, eae ut minoritates reipublicae propriae segregantur.
Conventiones Societatis Internationalis Laboris[2] et Declaratio et propositum Vindobonae[3] ac Declaratio de iuribus indigenarum iura ac sui iuris indigenarum gentium confirmant.