Industria

Vide etiam paginam fere homonymam: Industria (virtus).
Machina ad farinam faciendam Ostriae, ubi pistrina fuit quasi industria prisca.

Industria[1][2] est fabricatio bonorum vel apparitionis intra categoriam.[3] Quamquam verbum industria sit terminus latus pro quolibet productionis oeconomicae genere, in oeconomia et ratione urbana industria est vocabulum idem significans campi secundarii, genus conatus oeconomici quod manufacturam materiarum crudarum in bona et opera implicat.

Officina quae caementum Kundae in novo oppido Estoniae fabricatur. Hoc genus aedificiorum est usitatum progressus industriae signum.

Sunt quattuor campi oeconomici maximi momenti: campus primarius, praecipue industriae extractionis materiarum crudarum, sicut metalleutice et agricultura; campus secundarius, aedificationis, manufacturae, et purgationis; campus tertiarius sive apparitio, qui ministeria seu servitia (sicut ius et medicina) distributionemque bonorum manufactorum implicat; et campus quaternarius, novum doctrinae genus, quod investigationem technologicam, sicut computatrum, programma computatrale, et biochemiam, vehementius dicit. Campus quinarius propositus est, ut opera non pro lucro comprehendat.

Carolus Marx et Fridericus Engels ut industriam magnam[4] homini individuali suam tutam energiam ad aemulationem coget et religionem, moralitatem et ideologiam negere nisi illusionem falsam mutare conata esse putaverunt.[5]

Nexus interni

  1. Introductio in oeconomiam politicam alias nationalem ad recentissimos . . . Von János Henfner INTRODUCTIO IN OECONOMIAM POLITICAM ALIAS NATIONALEM AD RECENTISSIMOS SCIENTIARUM POLITICARUM PROGRESSUS EXACTA PER JOANNEM HENFNER, IN REGIA ACADEMIA ZAGRABIENSI SCIENTIARUM POLITICARUM, JURIS ITEM CAMB. MERCANT. ET STYLI CURIALIS POLITICI PROFESSOREM P. O. ZAGRABIAE, Typis Francisci Suppan, Caes. Reg. privilegiati Typographi et Bibliopolae. 1831.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Vocabulum "Industria" hodiernum creatum est. Alia vocabula quae dictionarium dicit sunt "industria quaestuosa" et "industria machinalis".
  3. [1], "Industry" apud Dictionary.com, inventum 15 Februarii 2009.
  4. Theodisce: die Großindustrie
  5. Die deutsche Ideologie, I "Feuerbach"

Developed by StudentB