Pontificatus
Insignia heraldica
Ioannes Paulus II, nomine nativo Carolus Iosephus Wojtyła (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), a die 27 Aprilis 2014 sanctus dictus,[1] fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae. Quo munere a die 16 Octobris 1978 usque ad mortem functus, die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore beatus declaratus, die 5 Iulii 2013 a papa Francisco canonizatus est. Quem sanctum venerantur ex die 27 Aprilis 2014 una cum decessore Ioanne XXIII.
"Totus tuus" fuit sententia eius, quae deprompta est ex oratione sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort ('Ego totus tuus sum, Maria') et insignem eius cultum Beatae Virginis Mariae ostendit.