Iphigenia in Tauris (Graece Ἰφιγένεια ἐν Ταύροις) est tragoedia quam Euripides circa annum 414 a.C.n.[1] docuit. Ultima tragoedia sua (Iphigenia Aulidensis) poeta Iphigeniae personam iterum in scaenam inducet, tempore quo adhuc vitam apud parentes agebat. Etsi dirum fatum Atridarum nonnumquam memoratur, actio huius fabulae criticis parum tragica visa est, dramatica potius vel mythistoria digna. Etenim ut Helena et Ion et Andromeda, quae circa idem tempus scriptae sunt, Iphigenia in Tauris inter fabulas Euripideas numeratur quas critici ob multas et subitas Fortunae commutationes atque faustum exitum 'dramata mythistorica' appellare solent.