Iugoslavia,[1] etiam dicta Austroslavia,[2] antiquitate Illyricum, fuit civitas sui iuris Europaea, dicioni terrarum Slavicarum subiecta.
Die 1 Decembris 1918, Regnum Serborum, Croatorum, et Slovenorum conditum erat, Serbiam, Montem Nigrum, Macedoniam, Croatiam, Bosniam et Herzegovinam, Sloveniam, Kosoviam includens. Ab anno 1929, nomen regni Iugoslavia erat, donec anno 1941, Germania Nazistica regionem occupavit.
Anno 1945, res publica socialistica Iugoslavia condita erat in formam foederationis. Bello frigido finito Res Publica Iugoslava tabuit, nam iam anno 1991 Croatia, Slovenia, Macedoniaque, et anno 1992 etiam Bosnia et Herzegovina, a civitate discesserunt.
Ab anno 1992 ad annum 2003, Iugoslavia erat nomen unionis Serbiae et Montis Nigri, cuius unionis dissolutio anno 2006 facta est. Dum libertas civitatum ab anno 1991 ad 2006, bella stabant quod causa scelus, sicut genocidii et stupri, facta est. Ad illa scelera iudicanda, Tribunal criminibus investigandis in quondam Iugoslavia perpetratis a Consociatione Nationum decretum est.