Iulia maior vel Iulia Caesaris (filia) quae Octobri mense anno 39 a.C.n. nata est mortuaque anno 14, fuit filia Octaviani (imperatoris Augusti futuri) et Scriboniae, secundae uxoris trium eius quacum divortium fecit ipsa die natale Iuliae, cum Liviam Drusillam uxorem ducere voluerit.
Modo vetusto docta est. Iulia didicit nere. Iulia cum Livia eo tempore vixit. Ea educatio curavit ut Iulia eruditionem sicut litteras amavit. Horum causa Augustus quoque statuit quis filiam unam, quam in sinu gestaverit, adierit et ei locutus sit.
Triumviri alterius Marci Antonii filio decem annorum filiam suam duorum annorum uxorem spopondit Augustus, sed matrimonium numquam fuit quoniam princeps senatus futurus cum M. Antonio hoste pugnavit per bellum civile et eum vicit ad Actium anno 31 a.C.n..
Itaque primus maritus eius fuit Marcus Claudius Marcellus, cui nupsit quattuordecim annorum aetate. Qui autem mortuus est anno 23 a.C.n., post matrimonium duorum annorum, e quo nati sunt nulli liberi.
Duodevicesimum annum agens Iulia in matrimonium ducta est a Marco Vipsanio Agrippa, cui duce amicoque maxime confidit pater eius. Viginti quinque annis ei praestans maritus ex ea genuit liberos quinque: Gaius Vipsanius Agrippa, anno 20 a.C.n. natus; Iulia minor, anno 19 a.C.n. nata; Lucius Vipsanius Agrippa, anno 17 a.C.n. natus; Agrippina Maior, anno 14 a.C.n. nata; Marcus Vipsanius Agrippa Postumus, qui natus est post mortem patris anno 12 a.C.n.. Filii tres adoptati sunt a Augusto, qui eis dedit nomina quae sequuntur: Gaius Julius Caesar; Lucius Iulius Caesar; Postumus Iulius Caesar Agrippa. Gaius Luciusque autem mortui sunt ante mortem principis, et Postumus Agrippa, qui expulsus erat, a custodibus necatus est post mortem Augusti, quo Tiberius ei successit.
Anno 11 a.C.n. Iuliam uxorem duxit Tiberius, qui autem coactus est ut divortium fecerit cum privigna Iuliae Vipsania Agrippina, quam maxime amavit. Quo numquam uxorem novam, cuius mores haud magnos existimaverit, amavit, et Iulia quoque maritum non in amore cepit. Eis filius unus natus est, qui mortuus est infans. Anno 6 a.C.n. Tiberius Rhodum profectus est, a Iulia abiens.
Anno 2 a.C.n. adulterii accusata et comprehensa est et ob eam causam Augustus in nomine Tiberii ei nuntium remisit. Complures amatores eius in exsilium proficisci coacti sunt, et Iullus Antonius, filius Marci, qui fuit unus ex amatoribus, iussu principis morte voluntaria vitam suam finivit. Crimen alterum cuius Iulia amatoresque sunt accusati fuit proditio, veri simile est quod Antonium Tiberii partibus fungi voluerunt[1].
Itaque Iulia, a matre Sribonia secuta in Pandateriam insulam relegata est, nec Augustus quemquam eam sinebat nisi prius sibi cognitum visitare ; etiam interdixit ne vinum bibat. Quotienscumque eam quis in sermone memorabat, exclamare solebat Graece "Utinam caelebs sive mortuus carens liberis essem!". Exsilium vero filiae tam amatae non minus ipsi Augusto quam Iuliae dolori fuit.
Augustus relegavit Iuliam Pandateriam quinque annos. Ibi fame obiit anno ipso mortis patris 14, cum veritas moriendi sui ignota sit. Dicunt alii eam iussu Tiberii fame confectam esse, alii se ipsam necatam esse fame, quod mortem filii Postumi Agrippae pati non quiit. Cinis eius sepultus non est in Mausoleo Augusti, quoniam suo testamento vetuit pater eius.