Familia
Kamala Devi Harris[1] (Quercupoli Californiae die 20 Octobris 1964 ex parentibus Inda eruditis et Iamaicano nata) est politica Americana et undequinquagesima praeses vicaria Civitatum Foederatarum, quae die 20 Ianuarii 2021 una cum praeside Iosepho Biden inaugurata est. Berkeleiae apud universitatem Howardianam studuit.
Officiis advocatae districtūs Franciscopolitani a die 8 Ianuarii 2004 et advocatae generalis Californiae a die 3 Ianuarii 2011 praeposita est, deinde a die 3 Ianuarii 2017 ad diem 18 Ianuarii 2021 fuit senatrix. Comitiis die 3 Novembris 2020 electa est praeses vicaria Civitatum Foederatarum, prima mulierum.
Die 22 Iulii 2024 electa candidata praesidis Civitatum Foederatarum, Timotheum Iacobum Walz selegit candidatum praesidis vicarii.