Lapis (geologia)

Vide etiam paginam fere homonymam: Lapis.
Granites, species lapidis ignei.
Eruditi Sinarum lapides pulchros eligebant et inter libros et plumas conservabunt; hic est talis lapis extra Museo Artium Bellarum, Bostoniae.

Lapis in geologia est aggregatum mineralium naturale. Stratum solidum terrae extremum, quae lithosphaera appellatur, e lapide constat. Tria lapidis genera distinguuntur: ignei, sedimentarii, metamorphici. Scientia lapidis quae est geologiae pars petrologia appellatur.

Lapides ignei e magma fiunt, inter quos sunt basaltes, granites, kimberlites.

Lapides sedimentarii sub fluminibus vel in aliis partibus lithosphaerae fiunt; in talibus tantum lapidibus fossilia esse possunt. Gypsum, calx, tofus calcareus, shale sunt lapides sedimentarii.

Lapides metamorphici ex aliis lapidibus sub magno pondere fiunt. Exempli gratia, adamas e calce, schistus e shale fiunt.

Nexus interni


Developed by StudentB