In mythologia Romana, Latinus erat rex eponymus Latinorum qui in Latio habitabant atque ante mutationem nominis Aborigines dicebantur. Ipse filius regis Fauni et nymphae Maricae fuisse plerumque dicitur, pater Laviniae et socer Aeneae. Uxori autem Amata nomini fuisse traditur. Res a rege Latino gestas in Aeneide narrantur : nam generum Aeneam vivus consortem, post mortem vero heredem regni sui fecit.