Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Leverkusen[1] est urbs Germanica prope Coloniam Agrippinam ad Rhenum iacens, circiter 160 000 incolarum.
Leverkusen die 1 Aprilis 1930 conditum est e coniunctione communium Wiesdorf, Schlebusch, Steinbüchel, ac Rheindorf.[2] Nomen urbis novae erat nomen vici operarium anno 1861 conditi a Carolo Leverkus(de) eius ultramarini synthetici fabricam servandi. Huic vico Leverkus nomen sedis hereditariae gentis suae dederat: villae Leverkusen apud Remscheidium.[3] Anno 1975 etiam Opladen, Neukirchen et Hitdorf urbi adiuncti sunt.[4]
Fabrica Caroli Leverkus serius a Bayer AG empta est, quae hodie sedem suam in Leverkusen habet et oeconomiae urbis maximissime interest.
Praeclara est societas pedilusoria Leverkusensis in Bundesliga, Bayer 04 Leverkusen.