Liber (-bri, m.) est res usitate ex multis paginis facta quae scripturam, picturas, et alias descriptiones continet; qui eodem tempore fieri potest res physica ad scripturam continendam concepta, opusque ab auctore ad legendum compositum. Nomen liber multas alias significationes habere potest, sicut monstrat pagina discretiva. Sensus qui hic tractatur oritur e nomine, quo corticis interior pars ligno cohaerens a prima origine appellata est. Notum est Romanis antiquis librum arborum ad scribendam olim in Europa[1] et in India[2] adhibitum; an ex hoc usu defluit sensus bibliographicus verbi libri haud pro certo habetur.
Usque ad saeculum vicensimum primum, libri fuerunt forma principalis qua sapientia humana per saecula transmissa est. Diu ex foliis papyri plantae in formam voluminis aut e charta cottonea in formam codicis confecti, libri saepissime hodie etiam in formam electronicam redacti sunt. Libri ab auctoribus scripti ab impressoribus in prelis typographicis fabricantur, e domis editoriis divulgantur, in librariis et per interrete venduntur, a privatis bibliophilis necnon bibliothecis emuntur et conservantur.
Liber (sensu 'rei physicae') omnium aliorum maximus est ille e saxo factus in pagoda Kuthodaw Mandale in urbe (civitatis Birmaniae) servatus, sed inter libros in forma codicis confectos maximus est Codex Gigas mediaevalis, cuius mensurae 92 × 50 × 22 cm sunt. De condicione libri omnium minimi certatur. Unus e minimis quidem est Bilder-ABC ab Iosua Reichert typographo formatus (24 × 29 mm; 32 paginarum), coloribus impressus, pelle religatus, perspicillo apparatus.
Librorum (sensu "operis legendi") omnium inclytissimus esse dicitur Biblia, ab initio a Iudaeis, mox addito Novo Testamento a Christianis recepta; sed etiam Alcoranus a Musulmanis. Librorum saecularium longissimus fuit encyclopaedia Sinica Yongle Dadian, 11 095 voluminum constituta, anno fere 1407 exscripta; hanc autem Vicipaedia Anglica, encyclopaedia electronica, anno 2006 quo ad longitudinem pertinet supervicerit.