Lingua Iaponica 日本語 | |
---|---|
IPA | [ ɲihoŋɡo ] |
Taxinomia | lingua ab aliis segregata nisi, ut credunt nonnulli |
Locutores | 127 000 000 |
Sigla | 1 ja, 2 jpn, 3 jpn |
Status publicus | |
Officialis | Iaponia |
Privata | Brasilia, C. F. A. (praecipue Havaii), aliisque in locis |
Litterae | |
Scriptura | Iaponica |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Lingua Iaponica (Iaponice 日本語, nihongo) est sermo quo plus quam 127 000 000 hominum utuntur in Iaponia et extra.
Lingua est insignis varietate pronominum honorificorum, quae apta esse putatur ad genera honorum quae in societate populi Iaponici multum valent. Etenim sunt formae verborum et vocabula propria quae rationem indicant quae inter eum qui loquitur et eum quem loquens adloquitur intercedit. Lingua autem numero sonorum distinctorum potius parvo utitur.
Lingua Iaponica per plus quam quindecim saecula speciem linguae Sinicae fert. Nam scribitur scriptura quae ex litteris Sinicis (漢字 kanji) et syllabicis (ひらがな hiragana et カタカナ katakana) ipsisque de notis Sinicis deductis componitur. Per eam scripturam factum est, ut sermo Iaponicus multa vocabula et locutiones complectatur quae recta via ex lingua Sinica in eum sunt conversae.