Lingua Urdu اردو | |
---|---|
Taxinomia | lingua Indica (et gemina linguae Hindi) e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae |
Locutores | 60 586 800[1] 44 000 000 ut lingua secunda[2] |
Sigla | 1 ur, 2 urd, 3 urd |
Status publicus | |
Officialis | Pakistania, India |
Privata | in multis civitatibus |
Litterae | Litterae Urdu |
Scriptura | Arabica |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Lingua Urdu (olim et Hindusthanica appellata[3]) est publica Pakistaniae lingua, qua multi in India et Regno Britanniarum quoque loquuntur. Lingua materna in Pakistania circiter 5 000 000 hominum, ut lingua altera porro a 60 000 000 adhibetur; 30,000,000 in India Urdice loquuntur, ubi una est inter publicas civitatis linguas.
Urdu persimilis est linguae Hindi, a qua hoc dumtaxat differt quod abecedario Arabico scribitur, Hindi tamen litteris Sanscriticis. Multa etiam vocabula Arabica et Persica in sermone Urdu commiscuntur.
Antiquitus Urdu erat lingua quam incolae vicinitatis Dellii loquebantur. Saeculo sexto decimo, cum India imperio Musulmano subdita sit, permulta vocabula phrasesque Arabicae, Persicae, et Turcicae linguam permanaverunt ex castris militaribus et foris, adeo ut denique sermo novus factus est qui "Urdu" (Turcice: Exercitus) nuncupatus est. Per magnam Subcontinentis Indici partem tamquam linguam francam agnoscebatur.