Linguistica anthropologica est investigatio coniunctionum linguae, culturae, consociationum biologiae humanae, cognitionis, et linguae. Quae plerumque campo anthropologiae linguisticae impendet, parti anthropologiae quae homines per linguas quibus ei utuntur investigat. Hic campus, quidquid appellatur, fortiter commovit studia perceptionis oculorum (praecipue coloris) et democratiae bioregionalis, quarum ambo ad distinctiones quae in linguis de perceptionibus biotopiae fiunt spectant.
Anthropologia linguistica etiam sociologiam et organizationem populorum usitate implicat. Investigatio populi Penan, exempli gratia, monstrat eorum linguam sex vocibus differentibus distinctisque uti, cuius optima vox conversa est 'nos'. Linguistica anthropologica has distinctiones exquirit, easque cum generibus societatum veraque accommodatione corporea ad sensus coniungit, multo sicut distinctiones in linguis de coloribus arcus factas investigat: habens diversitatem terminorum augeri solere pro indicia distinctionum quas corpora in hoc biotopo facere debent, ad scientiam situatam et fortasse ethicam situatam ducens, cuius ultima indicia sunt distincta terminorum copia ad denotandum nos adhibitorum.