Liquidum

Moleculae liquidi, solidi, gas.
Formatio guttae sphaericae aquae liquidae minimam facit aream superficialem, quae est naturalis intentionis superficialis in liquidis eventus.
Undae superficiales in aqua.

Liquidum est liquor vel umor qui comprimi paene non potest et se ad formam eius receptaculi accommodat, volumen autem paene constans retinens, a pressura liberum. Unus ergo per se est ex quattuor fundamentalibus statuum materiae (quorum alii sunt solidum, gas, plasma), ubi omnes moleculae libere moventes quoddam volumen conservant speciale? quod ab eius densitate datur.[1] Constat liquidum ex perparvis aquae particulis moventibus, sicut atomi et moleculae, a vinculis intramolecularibus adligatis. Aqua est longe frequentissimum liquidum in tellure inventum. Sicut gas, liquidum fluere et formam vasis sibi suscipere potest. Nonnulla liquida compressionem resistunt, dum alia comprimi possunt. Gas dissimile, liquidum se non dissipat ut omnia spatia vasis impleat, et densitatem stabiliorem sustinet. Distincta status liquidi proprietas est intentio superficialis, madefactionem efficiens.

Liquidum etiam dicitur materiae ipsae quae temperaturis ambientibus statum liquidum ostendunt.

Distinctio autem inter gas et liquidum ex existentia lineae transitionis dependet, quae disinit in puncto critico. Supra hoc punctum criticum, distinctio disapparuit, et liquidum possumus aeque appellare gas. Quamobrem consuetudo est supra punctum criticum de fluido supercritico loqui, nec de gasi aut liquido.

Nexus interni

  1. Gas ex contrario nihil volumen conservat, omne volumen complens.

Developed by StudentB