Lutetia

Vide etiam paginas discretivas: Lutetia (discretiva) et Parisii (discretiva).
Wikidata Lutetia
Res apud Vicidata repertae:
Lutetia: insigne
Lutetia: insigne

Lutetia Parisiorum vel Lutetia apud Parisios, a tempore mediaevali etiam Parisius[1][2] (Francogallice Paris), hodie saepissime Lutetia tantum, caput et maxima Franciae urbs est. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') ac meridianam (rive gauche 'ripam sinistram').

In ipsa Lutetia urbe, quae ex viginti circumdariis exstat, 2 229  621, in agglomeratione 12  405  426 homines die 1 Ianuarii 2013 incolunt. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, ''banlieue''(en) omnino appellata, quae non ad Lutetiam ipsam pertinent.

Lutetia, cum Londinio Novoque Eboraco, inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC? hospitium praebet. Anno 1989, inter capita culturalia Europaea numerabatur.

Fulmen turrim Eiffeliam ferit.
  1. Vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 (vol. 2 p. 432 editionis 1972). Ibi etiam Parisii, Loticia Parisiorum, Parisis, Paris.
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Hauvilla

Developed by StudentB