Magnēs[1] (-ētis, m.) est materies quae circum se campum magneticum creat. Campus magneticus ipse quidem non videri potest, effectus eius autem videntur, quomodo magnetes inter se et cum materia ferromagnetica agant observando. Exempli gratia in imagine ad dexteram scobes ferreae se instituunt ob agmina campi magnetici.