Malum Discordiae

Eris, dea discordiae, malum contentionis in Horto Hesperidum iactat. Pictura Iosephi Mallord Gulielmi Turner (circa 1806).
Malum discordiae Barcinonae. Turris ad laevam est pars Casa Lleó Morera; aedificium tecto triangulari gradato est Casa Amatller; facies curva ad dextram est Casa Batlló.

Malum Discordiae (Graece μῆλον τῆς Ἔριδος) in mythologia Graeca est malum aureum quod Eris[1] dea inter epulas deorum Peleos Thetidisque nuptiarum pro praemio pulchritudinis iactat, altercationem vanitatis causa inter Heram, Athenam, Aphroditenque excitans, quae contentio bellum Troianum demum movet.[2] Qua pro causa, locutio malum discordiae vulgo significat nucleum vel animum argumenti, aut parvam rem quae disputationem vel altercationem ampliare potest.[3]

  1. Graece Ἔρις 'iurgium, discordia, contentio'.
  2. Apollodorus, The Library Epitome, capitulum E.3.2, conv. J. G. Frazer apud Propositum Theoi.
  3. Gall et Gall 2006: 16.

Developed by StudentB