Mammalia

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Modo horologii a laeva superiore: Giraffa camelopardalis, Acerodon jubatus, Panthera leo, erinaceina

Subphylum : Vertebrata 
Infraphylum : Gnathostomata 
Superclassis : Tetrapoda 
Classis : Mammalia 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Cladi
*Subclassis †Allotheria
Panthera leo.
Caprae aegagri hirci cum matre comitantur donec a matre prohibeantur.
Corynorhinus townsendii volat.

Mammālia[1] (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lactant et partum nutriunt; quae praeterea habent neocorticem regionem cerebri, pilos vel comas, denique tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur mammalia ab reptilibus avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones orta sunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simiae), Cetartiodactyla (ut balaenae, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocae).

Mammalia sola inter animalia cladi Synapsidorum exstant, quae una cum Sauropsidis (reptilibus avibusque) cladum Amniotorum componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, eo quod temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.

Nonnulla mammalia glandulea sudiferas habent, sed pleraque non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis gubernat, etiam cor quattuor cameris.

Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circiter mille ducentis generibus, centum quinquaginta tribus familiis, et undetriginta ordinibus (qui numeri pro schemate classificationis vacillant).

Mammalia magnitudine pertinent a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, usque ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.

  1. Nomen "mammalia" a Linnaeo anno 1758 excogitatum est. Vide Systema Naturae (10a ed., Holmiae, 1758) p. 12.

Developed by StudentB