Manga

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Imagines in mangā depictae.
Taberna mangarum in Iaponiā.

Manga (Iaponice 漫画) est libellus pictus[1] Iaponicus. Homines qui mangas adumbrent mangakae appellantur.

Mangae res magni momenti in culturā Iaponicā sunt, cum antiquitus colantur. In regionibus occidentalibus, mangae a sinistra dextrorsum imprimebatur, sed in Iaponiā a dextera sinistrorsum. Nunc a Kappa Boys (scilicet Anglice "Pueri Kappa"), sua pristina dispositio restituitur (id est a dextera sinistrorsum). Verba super imaginibus intra nubiculas scribuntur. Quarum magnitudo longitudine gravitateque sermone definitur. Sunt in Iaponiā multi mangakae; pauci autem in Americā et Europā. In Italiā, domūs editoriae Granata Press, Star Comics et Kappa Comics mangas interpretantur quae postea venduntur in diurnorum tabernulis. Imagines mangarum pulcherrimae a nonnullis habentur: non solum personarum, sed etiam animalium oculi magni et significantes describuntur. Mangae colore nigro et albo pinguntur. Sunt multa genera mangarum: infantibus, puellis, pueris, hominibus. In primis mangae in magnis libris cum aliis mangis imprimuntur; sed, si clarescunt, soli eduntur. Mangae et versiones pelliculares suae, quae nominantur anime, ex Iaponia in Europam, Americam, et in multas alias regiones orbis pervenerunt ita ut hodie pars universae culturae iuvenilis et popularis sint.

  1. Etiam liber pictus, historiola picta, et nubeculatus libellus.

Developed by StudentB