Materialismus,[1] existimatus forma physicalismi, est philosophia quae penitus habet solam rem quae exsistere potest probari esse materiam, omnes res materiá componi, omnesque res, mente et sensu inclusis, consequi actiones unice materiales; ergo, materiam esse solam substantiam. Theoria materialismi est genus ontologiae monisticae, quod a theoris ontologicis quae dualismum vet pluralismum consequuntur differt. In singularibus realitatis phaenomenalis explanationibus, materialismus ab idealismo discrepat. In Germania philosophus Ludovicus Büchner habetur materialismi praeco.