Methanum

CH4.

Methanum est carbonium hydrogenatum familiae alkanorum. Chemica formula summa methani est CH4.

Gasium naturale componitur praecipue methano et gas thermocepicum putatur. Biogasum enim constituitur praecipue fermentis materiarum organicarum animalium vel vegetalium, absenti oxygenio. Factum est bacteriis methanogenis (quae methanum producunt) quae vivunt in mediis sine oxygenio.

Methanum est solum hydrocarboneum classicum qui potest fieri processu naturali?. Utimur gaso naturali, ergo methano fossili, sed usus methani renovabilis, etiam appellati biogasi crescit in Suecia, Germania, et alibi.

Methanum naturaliter effunditur ab areis humidis cum pauco oxygenio tamquam paludibus et terris inundatis. Formatur etiam in stomacho mammiferorum. Est alioquin gasum cum peditur.


Developed by StudentB