Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Mexicopolis[1] sive Mexicum[2][3][4] (Hispanice México), est caput et maxima urbs civitatis Mexici in America Septentrionali, media valle Mexicana sita, altitudinem habens circa 2240 metrorum super maris aequor. Principalis locus est rerum tam civilium quam culturalium Mexicanarum atque emporium omnis Americae Latinae.
Urbium capitalium Novi Mundi fere quadraginta Mexicopolis est antiquissima, a principio ab Aztecis in insula lacus Texcoco anno 1325 nomine Tenochtitlan condita, sed obsidione Hispanorum anno 1521 paene deleta, statim sub forma municipii refecta et in praesidium viceregni Hispanici mediae Americae mox erectum. Libertate harum regionum anno 1810 proclamata, Mexicopolis caput imperii et mox foederationis Mexicanae facta est.
Ex hac urbe sola pagus foederalis consistit, iam anno 1824 definitus. Pagus foederalis, cui anno 2015 incolarum 8 918 653 sunt, non civitas inter alias quae foederationem Mexicanam constituunt, sed communis pars eius foederationis habetur. In sedecim regiones urbanas (delegaciones) divisus est. Recentius zona metropolitana vallis Mexicanae multo latior instituta est, omnium Novi Mundi conurbationum maxima, quae anno 2010 circa 20 116 842 incolarum habuit. Ab anno 1997 gubernator urbis legatique camerae legislativae comitiis popularibus eliguntur; quibus comitiis usque hodie omnibus factio revolutionis democraticae victrix fuit.